CALBEUM vel CALPEUM, item GALBEUM

CALBEUM vel CALPEUM, item GALBEUM
CALBEUM, vel CALPEUM, item GALBEUM
apud Veteres ornamentum fuit vel armlla, quâ ob virtutem donabantur milites: a voce Graeca κάρπιον; unde καρπίους ὄφεις et ἐπικαρπίους Graeci dixêre armillas in modum serpentis contextas. Κάρπιον enim vocabant id omne, quod χειρὸς καρπὸν vinciebat: id quod armillae proprie faciunt. Vocem usurpat Festus, Calbeos, armillas dicebant quibus triumphantes utebantur, et quibus ob virtutem nobiles donabantur. Optimae Glossae, Calbea, κόσμια. Inde galbeum vocavit Sucton. c. 3. remedia lanâ involuta: cuiusnodi remediis quod assidue uteretur Galba, ea in brachio vicem armillae gestans, more illius temporis, nomen hoc inde est adeptus, Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Seu. c. 41. Postae ad quaevis ornamenta, etiam equorum vo transsata. Gloss. Latino-Graecae: Calbae, κόσμια ἵππων, ubi Rigaltius ad Onosandrum, Calbei restituendum censet vel Calbea, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”